A A A A A
Bible Book List

Numeri 1 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo foederis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex AEgypto, dicens:

Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini

a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israel, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron.

Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis,

quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur;

de Simeon, Salamiel filius Surisaddai;

de Juda, Nahasson filius Aminadab;

de Issachar, Nathanael filius Suar;

de Zabulon, Eliab filius Helon;

10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur;

11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis;

12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai;

13 de Aser, Phegiel filius Ochran;

14 de Gad, Eliasaph filius Duel;

15 de Nephthali, Ahira filius Enan.

16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israel,

17 quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine:

18 et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,

19 sicut praeceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.

20 De Ruben primogenito Israelis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,

21 quadraginta sex millia quingenti.

22 De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,

23 quinquaginta novem millia trecenti.

24 De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent,

25 quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.

26 De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

27 recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti.

28 De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent,

29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.

30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

31 quinquaginta septem millia quadringenti.

32 De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

33 quadraginta millia quingenti.

34 Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

35 triginta duo millia ducenti.

36 De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

37 triginta quinque millia quadringenti.

38 De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

39 sexaginta duo millia septingenti.

40 De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

41 quadraginta millia et mille quingenti.

42 De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

43 quinquaginta tria millia quadringenti.

44 Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israel, singulos per domos cognationum suarum.

45 Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,

46 sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.

47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.

48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israel:

50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.

51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.

52 Metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.

53 Porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.

54 Fecerunt ergo filii Israel juxta omnia quae praeceperat Dominus Moysi.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes