A A A A A
Bible Book List

Nehemiae 7Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas

praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur

et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam

civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae

dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo

isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam

qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel

filii Pharos duo milia centum septuaginta duo

filii Saphatiae trecenti septuaginta duo

10 filii Area sescenti quinquaginta duo

11 filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo

12 filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor

13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque

14 filii Zacchai septingenti sexaginta

15 filii Bennui sescenti quadraginta octo

16 filii Bebai sescenti viginti octo

17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo

18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem

19 filii Baggoaim duo milia sexaginta septem

20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque

21 filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo

22 filii Asem trecenti viginti octo

23 filii Besai trecenti viginti quattuor

24 filii Areph centum duodecim

25 filii Gabaon nonaginta quinque

26 viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo

27 viri Anathoth centum viginti octo

28 viri Bethamoth quadraginta duo

29 viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres

30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus

31 viri Machmas centum viginti duo

32 viri Bethel et Hai centum viginti tres

33 viri Nebo alterius quinquaginta duo

34 viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor

35 filii Arem trecenti viginti

36 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque

37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus

38 filii Senaa tria milia nongenti triginta

39 sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres

40 filii Emmer mille quinquaginta duo

41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem

42 filii Arem mille decem et septem Levitae

43 filii Iosue et Cadmihel filiorum

44 Oduia septuaginta quattuor cantores

45 filii Asaph centum quadraginta octo

46 ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo

47 Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth

48 filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon

49 filii Anan filii Geddel filii Gaer

50 filii Raaia filii Rasim filii Necoda

51 filii Gezem filii Aza filii Fasea

52 filii Besai filii Munim filii Nephusim

53 filii Becbuc filii Acupha filii Arur

54 filii Besloth filii Meida filii Arsa

55 filii Bercos filii Sisara filii Thema

56 filii Nesia filii Atipha

57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida

58 filii Iahala filii Dercon filii Geddel

59 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon

60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

61 hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent

62 filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo

63 et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum

64 hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

65 dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus

66 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta

67 absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque

69 cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti

70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta

71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas

72 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem

73 habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes