A A A A A
Bible Book List

Nehemiae 10Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

10 signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias

Saraias Azarias Hieremias

Phessur Amaria Melchia

Attus Sebenia Melluc

Arem Mermuth Obdias

Danihel Genton Baruch

Mosollam Abia Miamin

Mazia Belga Semaia hii sacerdotes

porro Levitae Iosue filius Azaniae Bennui de filiis Enadad Cedmihel

10 et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan

11 Micha Roob Asebia

12 Zacchur Serebia Sabania

13 Odia Bani Baninu

14 capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu Bani

15 Bonni Azgad Bebai

16 Adonia Beggoai Adin

17 Ater Ezechia Azur

18 Odevia Asum Besai

19 Ares Anathoth Nebai

20 Mecphia Mosollam Azir

21 Mesizabel Sadoc Ieddua

22 Felthia Anan Ania

23 Osee Anania Asub

24 Aloes Phaleam Sobec

25 Reum Asebna Madsia

26 et Haia Hanam Anan

27 Melluc Arem Baana

28 et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum

29 omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius

30 et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris

31 populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus

32 et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri

33 ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri

34 sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi

35 et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini

36 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri

37 et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum

38 erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri

39 ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes