A A A A A
Bible Book List

Nahum 1:15 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.

Isaias 66:12 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

12 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.

Zacharias 13:6 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Et dicetur ei: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.

Canticum Canticorum 2:13 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

13 ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

Canticum Canticorum 2:14 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

I Petri 2:2 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:

I Petri 2:3 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.

Canticum Canticorum 4:9 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes