A A A A A
Bible Book List

Matthaeus 5Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius

et aperiens os suum docebat eos dicens

beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum

beati mites quoniam ipsi possidebunt terram

beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur

beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur

beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur

beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt

beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur

10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum

11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos

13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus

14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita

15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt

16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere

18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant

19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum

20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum

21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio

22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis

23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te

24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum

25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris

26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem

27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis

28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo

29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam

30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii

32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua

34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est

35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis

36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum

37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est

38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente

39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram

40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium

41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo

42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris

43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum

44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos

45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos

46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt

47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt

48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes