A A A A A
Bible Book List

Matthaeus 24Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

24 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi

ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur

sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi

et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat

multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent

audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis

consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca

haec autem omnia initia sunt dolorum

tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum

10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos

12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum

13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit

14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio

15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat

16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes

17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua

18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam

19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato

21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet

22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi

23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere

24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi

25 ecce praedixi vobis

26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere

27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis

28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur

30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate

31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum

32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas

33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis

34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant

35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus

37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis

38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe

39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis

40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur

41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur

42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit

43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore

46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem

47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum

48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire

49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis

50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat

51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes