A A A A A
Bible Book List

Matthaeus 23Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

23 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos

dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei

omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt

alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere

omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias

amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis

et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi

vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis

et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est

10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus

11 qui maior est vestrum erit minister vester

12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur

13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare

15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos

16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet

17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum

18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet

19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum

20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt

21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso

22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum

23 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere

24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes

25 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia

26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum

27 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia

28 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate

29 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum

30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum

31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt

32 et vos implete mensuram patrum vestrorum

33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae

34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem

35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare

36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam

37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti

38 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta

39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes