Marcus 6:30-44
Biblia Sacra Vulgata
30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant, et docuerant.
31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos.
34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa.
35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora praeteriit:
36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
39 Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.
40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Read full chapter