A A A A A
Bible Book List

Lucas 20Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

20 et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus

et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem

respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi

baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus

at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi

si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse

et responderunt se nescire unde esset

et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio

coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus

10 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem

11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem

12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt

13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur

14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas

15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae

16 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit

17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum

19 et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam

20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis

21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces

22 licet nobis dare tributum Caesari an non

23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis

24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris

25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo

26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt

27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum

28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo

29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis

30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio

31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt

32 novissima omnium mortua est et mulier

33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem

34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias

35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores

36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis

37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob

38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei

39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti

40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare

41 dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse

42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est

45 audiente autem omni populo dixit discipulis suis

46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis

47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes