Lucas 15:1-10
Biblia Sacra Vulgata
15 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
2 Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
3 Et ait ad illos parabolam istam dicens:
4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam?
5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.
7 Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.
8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat?
9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
Read full chapter