A A A A A
Bible Book List

Leviticus 7 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est:

idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.

Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:

duos renunculos, et pinguedinem quae juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.

Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.

Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.

Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiae lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.

Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.

Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur:

10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividetur.

11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino.

12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:

13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis:

14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem,

15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.

16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:

17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.

18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit.

19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.

20 Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis.

21 Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quae polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

23 Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis.

24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.

25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.

26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.

27 Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis.

28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

29 Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.

30 Tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,

31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.

34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israel.

35 Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,

36 et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis.

37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,

38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes