A A A A A
Bible Book List

Leviticus 27 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

27 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub aestimatione dabit pretium.

Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii:

si mulier, triginta.

A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem.

Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres.

Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem.

Si pauper fuerit, et aestimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille aestimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.

Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit,

10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.

11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem:

12 qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium.

13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.

14 Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur:

15 sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra, et habebit domum.

16 Quod si agrum possessionis suae voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti.

17 Si statim ab anno incipientis jubilaei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur.

18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilaeum, et detrahetur ex pretio.

19 Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae, et possidebit eum.

20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit.

21 Quia cum jubilaei venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum.

22 Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino,

23 supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilaeum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino.

24 In jubilaeo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suae.

25 Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.

26 Primogenita, quae ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt.

27 Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta aestimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum.

28 Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino:

29 et omnis consecratio, quae offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.

30 Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.

31 Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.

32 Omnium decimarum bovis et ovis et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.

33 Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.

34 Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes