Font Size
Leviticus 22:12-14
Biblia Sacra Vulgata
Leviticus 22:12-14
Biblia Sacra Vulgata
12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.
Read full chapter
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)