A A A A A
Bible Book List

Leviticus 11Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

11 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae

omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est

lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit

et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis

10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis

11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis

12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt

13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum

14 milvum ac vulturem iuxta genus suum

15 et omne corvini generis in similitudinem suam

16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum

17 bubonem et mergulum et ibin

18 cycnum et onocrotalum et porphirionem

19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem

20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis

21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram

22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum

23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis

24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum

25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur

27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum

28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis

29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum

30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum

32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est

34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur

37 si ceciderint super sementem non polluent eam

38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum

42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram

45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum

46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra

47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes