Ioannes 10:22-42
Biblia Sacra Vulgata
22 Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis, et hiems erat.
23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
24 Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me:
26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
30 Ego et Pater unum sumus.
31 Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum.
32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
33 Responderunt ei Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?
35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:
36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?
37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
39 Quaerebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
42 Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
Read full chapter