A A A A A
Bible Book List

Iudith 3Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt

desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini

omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt

sint omnia sub lege tua

nos iam et filii nostri servi tui sumus

veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi

tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram

de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum

tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti

10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis

11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt

12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit

13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari

14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa

15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes