A A A A A
Bible Book List

Iudith 16 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

16 Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens:

Incipite Domino in tympanis; cantate Domino in cymbalis; modulamini illi psalmum novum: exaltate, et invocate nomen ejus.

Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi.

Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.

Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae: cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.

Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio; infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem.

Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminae, et confodit eum.

Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum.

Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento laetitiae in exultatione filiorum Israel.

10 Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra; accepit stolam novam ad decipiendum illum.

11 Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus: amputavit pugione cervicem ejus.

12 Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus.

13 Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.

14 Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in praelio a facie Domini Dei mei.

15 Hymnum cantemus Domino; hymnum novum cantemus Deo nostro.

16 Adonai Domine, magnus es tu, et praeclarus in virtute tua: et quem superare nemo potest.

17 Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuae.

18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis; petrae, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.

19 Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.

20 Vae genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis; in die judicii visitabit illos.

21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.

22 Et factum est post haec, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.

23 Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quae dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.

24 Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriae celebratum est cum Judith.

25 Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et praeclarior erat universae terrae Israel.

26 Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae, ex quo defunctus est Manasses vir ejus.

27 Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria.

28 Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam: et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia.

29 Luxitque illam omnis populus diebus septem.

30 In omni autem spatio vitae ejus non fuit qui perturbaret Israel, et post mortem ejus annis multis.

31 Dies autem victoriae hujus festivitatis ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judaeis ex illo tempore usque in praesentem diem.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes