A A A A A
Bible Book List

Iudith 15 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

15 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugae praesidium sumunt,

ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebraeos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.

Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos.

Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant praecipites: filii autem Israel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent.

Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israel.

Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.

Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde.

Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de praedationibus eorum.

Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.

10 Quae cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem; tu laetitia Israel; tu honorificentia populi nostri:

11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum.

12 Et dixit omnis populus: Fiat, fiat.

13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel.

14 Porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo.

15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes