Iudith 15
Biblia Sacra Vulgata
15 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugae praesidium sumunt,
2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebraeos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
3 Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos.
4 Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant praecipites: filii autem Israel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent.
5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israel.
6 Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.
7 Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde.
8 Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de praedationibus eorum.
9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.
10 Quae cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem; tu laetitia Israel; tu honorificentia populi nostri:
11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum.
12 Et dixit omnis populus: Fiat, fiat.
13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel.
14 Porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo.
15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.