A A A A A
Bible Book List

Iudicum 5 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in illo die, dicentes:

Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino.

Audite, reges; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel.

Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, caelique ac nubes distillaverunt aquis.

Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel.

In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.

Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israel.

Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel.

Cor meum diligit principes Israel: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.

10 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.

11 Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini, et clementia in fortes Israel: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.

12 Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem.

13 Salvatae sunt reliquiae populi: Dominus in fortibus dimicavit.

14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.

15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in praeceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

17 Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur.

18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.

19 Venerunt reges et pugnaverunt: pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere praedantes.

20 De caelo dimicatum est contra eos: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.

21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca, anima mea, robustos.

22 Ungulae equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per praeceps ruentibus fortissimis hostium.

23 Maledicite terrae Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.

24 Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinaei, et benedicatur in tabernaculo suo.

25 Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.

26 Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans:

27 inter pedes ejus ruit; defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis.

28 Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus: et de coenaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?

29 Una sapientior ceteris uxoribus ejus, haec socrui verba respondit:

30 Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.

31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.

32 Quievitque terra per quadraginta annos.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes