A A A A A
Bible Book List

Isaias 33Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

33 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris

Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis

a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes

et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo

magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia

et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius

ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt

dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines

luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus

10 nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor

11 concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos

12 et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur

13 audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam

14 conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis

15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

17 regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe

18 cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum

19 populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia

20 respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur

21 quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum

22 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos

23 laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam

24 nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes