Isaias 17-18
Biblia Sacra Vulgata
17 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget; et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.
6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel.
7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israel respicient;
8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus ejus; et quae operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel; et eris deserta.
10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis;
11 in die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter.
12 Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
18 Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina AEthiopiae,
2 qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus.
3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis.
4 Quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
5 Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et praecidentur ramusculi ejus falcibus, et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
6 Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt.
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.