A A A A A
Bible Book List

Isaias 12Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

12 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me

ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris

et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius

cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra

exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes