A A A A A
Bible Book List

Isaias 11 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

11 Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.

Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis;

et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet;

sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.

Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.

Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.

Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas.

Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.

Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes.

10 In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.

11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab AEgypto, et a Phetros, et ab AEthiopia, et ab AElam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.

12 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae.

13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim.

14 Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios orientis; Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.

15 Et desolabit Dominus linguam maris AEgypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.

16 Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israeli in die illa qua ascendit de terra AEgypti.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes