A A A A A
Bible Book List

Ionas 3 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens:

Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te.

Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.

Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.

Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.

Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.

Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.

Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum.

Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?

10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes