A A A A A
Bible Book List

Ionas 2Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus

et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis

et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam

et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum

circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum

ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus

cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum

qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt

10 ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino

11 et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes