A A A A A
Bible Book List

Iob 6Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

respondens autem Iob dixit

utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera

quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit

aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem

quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt

quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus

et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est

13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me

14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit

15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

16 qui timent pruinam inruet super eos nix

17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo

18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt

19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis

22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi

23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me

24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me

25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis

27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum

28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar

29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate

30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes