A A A A A
Bible Book List

Iob 40Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

40 respondens autem Dominus Iob de turbine ait

accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi

numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia

respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam

et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua

10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius

12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt

13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae

14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius

15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi

16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus

17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis

18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius

19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius

20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius

21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius

22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia

23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum

24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis

25 concident eum amici divident illum negotiatores

26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius

27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui

28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes