A A A A A
Bible Book List

Iob 37 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

37 Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.

Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.

Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae.

Post eum rugiet sonitus; tonabit voce magnitudinis suae: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.

Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia;

qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae;

qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.

Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.

Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.

10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae.

11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.

12 Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum:

13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri.

14 Ausculta haec, Job: sta, et considera mirabilia Dei.

15 Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?

16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?

17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro?

18 Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt.

19 Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.

20 Quis narrabit ei quae loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.

21 At nunc non vident lucem: subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.

22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.

23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.

24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes