A A A A A
Bible Book List

Iob 35Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

35 igitur Heliu haec rursum locutus est

numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum

dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum

suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit

si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum

porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet

homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua

propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte

11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos

12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum

13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur

14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum

15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde

16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes