A A A A A
Bible Book List

Iob 34Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

34 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est

audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me

auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat

iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius

quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum

in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato

quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam

qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis

dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo

10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas

11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet

12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium

13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est

14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet

15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur

16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei

17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas

18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios

19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu

21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat

22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem

23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium

24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis

25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur

26 quasi impios percussit eos in loco videntium

27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt

28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum

29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines

30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi

31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo

32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere

34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me

35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam

36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis

37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes