A A A A A
Bible Book List

Iob 30Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

30 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei

quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni

egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria

et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum

qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant

in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream

qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant

filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes

nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium

10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur

11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum

12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis

13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium

14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt

15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis

17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt

18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me

19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri

20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me

21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi

22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide

23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi

24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis

25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi

26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae

27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis

28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi

29 frater fui draconum et socius strutionum

30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate

31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes