A A A A A
Bible Book List

Iob 25Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

25 respondens autem Baldad Suites dixit

potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis

numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius

numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere

ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius

quanto magis homo putredo et filius hominis vermis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes