A A A A A
Bible Book List

Iob 24Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

24 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos

asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae

subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae

alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis

agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant

nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore

quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides

vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt

10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas

11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur

13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius

14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur

15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum

16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum

19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius

20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit

22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae

23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius

24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur

25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes