A A A A A
Bible Book List

Iob 22Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

22 respondens autem Eliphaz Themanites dixit

numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae

quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua

numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium

et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas

abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem

in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam

viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita

11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum

12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur

13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat

14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui

16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum

17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum

18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos

20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis

21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos

22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo

23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi

26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam

27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes

28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen

29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur

30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes