A A A A A
Bible Book List

Iob 21Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

21 respondens autem Iob dixit

audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam

sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete

numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari

adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro

et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor

quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis

semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum

domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos

10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo

11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus

12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi

13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt

14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus

15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum

16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me

17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui

18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit

19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet

20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet

21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur

22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat

23 iste moritur robustus et sanus dives et felix

24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur

25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus

26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos

27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas

28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum

29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis

30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur

31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi

32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit

33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles

34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes