A A A A A
Bible Book List

Iob 16Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

16 respondens autem Iob dixit

audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos

roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes