A A A A A
Bible Book List

Iob 10Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

10 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora

ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris

et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me

memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti

11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me

12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris

14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris

15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me

18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret

19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum

20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum

21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine

22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes