A A A A A
Bible Book List

Iob 1 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.

Natique sunt ei septem filii, et tres filiae.

Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.

Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.

Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.

Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.

Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.

Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?

Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum?

10 nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quae habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.

13 Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,

14 nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos:

15 et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.

16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e caelo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.

18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,

19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit,

21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.

22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes