Menu
Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo
account
Read Scripture without ads. Study with fewer distractions with Bible Gateway Plus.
Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo
One verse. Every morning. Sign up.
  • Read
    • Reading Plans
    • Advanced Search
    • Available Versions
    • Audio Bibles
  • Study
    • Scripture Engagement
    • More Resources
  • News
  • Explore
    • Newsletters
    • Devotionals
    • Bible Gateway App
    • Bible Audio App
    • Take a Tour
  • Store
    • Bibles
    • Deals
    • More
  • Bible Gateway Plus
VULGATE
Version
Bible Books Bible Books
VULGATE
Version
Read
Study
News
Explore
Store
Bible Gateway Plus
Light Mode Dark Mode
Font Size
Log In show menu
Previous Next
Print PrintSettingsSettingsShare ShareParallelParallelExpandExpandCollapse

Iob 36  Biblia Sacra Vulgata

36 Addens quoque Eliu, haec locutus est:

2 Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.

4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.

5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:

6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.

7 Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.

8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,

9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.

10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:

12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.

13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.

14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.

15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.

16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.

17 Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.

18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.

19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.

20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.

21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam.

22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.

23 Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?

24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.

25 Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.

26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inaestimabilis.

27 Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum,

28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper.

29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,

30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.

31 Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.

32 In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat.

33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.

Next
Iob 35
Iob 37
Next
dropdown
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

by Public Domain

Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo

Font Size

Font Size

Dark Mode

Light Mode Dark Mode

About

  • About
  • Learn About the Bible
  • Statement of Faith
  • Mobile App
  • Store
  • Blog
  • Newsroom
  • Support Us

Help

  • FAQs
  • Tutorials
  • Use Bible Gateway on Your Site
  • Advertise with us
  • Contact us
  • Privacy policy
  • California Privacy Rights
  • Do Not Sell My Personal Information
  • Site: Terms of use
  • Widget: Terms of use

Our Network

  • FaithGateway
  • StudyGateway
  • ChurchSource
  • HarperCollins Christian Publishing
  • Grupo Nelson
  • Editorial Vida
  • Thomas Nelson
  • WestBow Press
  • Zondervan
  • MasterLectures

Social

  • Facebook
  • Instagram
  • Pinterest
  • TikTok
  • X
  • YouTube

Preferences

  • Versión en español
  • Preferences
  • Classic Bible Gateway
Sign Up for Bible Gateway: News & Knowledge
Get weekly Bible news, info, reflections, and deals in your inbox.

By submitting your email address, you understand that you will receive email communications from Bible Gateway, operated by HarperCollins Christian Publishing, 501 Nelson Pl, Nashville, TN 37214 USA, including commercial communications and messages from partners of Bible Gateway. You may unsubscribe from Bible Gateway’s emails at any time. If you have any questions, please review our Privacy Policy or email us at privacy@biblegateway.com.

Preferences

  • Versión en español
  • Preferences
  • Classic Bible Gateway