A A A A A
Bible Book List

Ioannes 7 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam: non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere.

Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia.

Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.

Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo.

Neque enim fratres ejus credebant in eum.

Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.

Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.

Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.

Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.

10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.

11 Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?

12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.

13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum.

14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.

15 Et mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?

16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.

19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?

20 Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaerit interficere?

21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:

22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.

23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?

24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere?

26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?

27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.

30 Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.

31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit?

32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec: et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum.

33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.

34 Quaeretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.

35 Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?

36 quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?

37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.

38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.

41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus?

42 nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?

43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.

45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?

46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

47 Responderunt ergo eis pharisaei: Numquid et vos seducti estis?

48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis?

49 sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.

50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:

51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?

52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilaeus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.

53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes