A A A A A
Bible Book List

Ieremias 7 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:

Sta in porta domus Domini, et praedica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum.

Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto.

Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est!

Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus;

advenae, et pupillo, et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:

habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum.

Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis:

furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis:

10 et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.

11 Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus.

12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel.

13 Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis:

14 faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo:

15 et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.

16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem: et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.

17 Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem?

18 Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.

19 Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusionem vultus sui?

20 Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae: et succendetur, et non extinguetur.

21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes:

22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra AEgypti, de verbo holocautomatum et victimarum:

23 sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.

24 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non in ante,

25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra AEgypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens:

26 et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.

27 Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi.

28 Et dices ad eos: Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum.

29 Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui;

30 quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam:

31 et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo.

32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.

33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.

34 Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes