A A A A A
Bible Book List

Ieremias 12 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

12 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt?

Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.

Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.

Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.

Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis?

Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.

Reliqui domum meam; dimisi haereditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.

Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam.

Numquid avis discolor haereditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae: properate ad devorandum.

10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.

11 Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde.

12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit: ab extremo terrae usque ad extremum ejus, non est pax universae carni.

13 Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: haereditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.

14 Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem quam distribui populo meo Israel: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum.

15 Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos: virum ad haereditatem suam, et virum in terram suam.

16 Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei.

17 Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes