Add parallel Print Page Options

18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset,

19 misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis: quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari.

20 Sed hae oblatae sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis: propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremium.

Read full chapter