A A A A A
Bible Book List

II Paralipomenon 33Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

33 duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem

fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israhel

et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam

aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum

aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini

transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum

sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum

et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi

igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel

10 locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt

11 idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem

12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum

13 deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus

14 post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis

15 et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem

16 porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel

17 attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo

18 reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel

19 oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai

20 dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon

21 viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem

22 fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit

23 et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit

24 cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua

25 porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes