A A A A A
Bible Book List

II IoannisBiblia Sacra Vulgata (VULGATE)

senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem

propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum

sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate

gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre

et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum

et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis

quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus

videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis

omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet

10 si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis

11 qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis

12 plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit

13 salutant te filii sororis tuae electae

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes