A A A A A
Bible Book List

II Corinthios 6Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis

nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium

sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis

in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis

in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta

in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris

per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti

quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati

10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

11 os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est

12 non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris

13 eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos

14 nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras

15 quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele

16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus

17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

18 et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes