Font Size
I Machabaeorum 11:53-55
Biblia Sacra Vulgata
I Machabaeorum 11:53-55
Biblia Sacra Vulgata
53 Et mentitus est omnia quaecumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
54 Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema.
55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit.
Read full chapter
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)