I Thessalonicenses 5
Biblia Sacra Vulgata
5 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:
3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat:
5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.
6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:
9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11 Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos,
13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis.
14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
16 Semper gaudete.
17 Sine intermissione orate.
18 In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
19 Spiritum nolite extinguere.
20 Prophetias nolite spernere.
21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.
22 Ab omni specie mala abstinete vos.
23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.
25 Fratres, orate pro nobis.
26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.
27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus.
28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.