A A A A A
Bible Book List

I Regum 4 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:

et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:

Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae: Josaphat filius Ahilud a commentariis:

Banaias filius Jojadae super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes:

Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:

et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.

Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui ejus: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.

Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim.

Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.

10 Benhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.

11 Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor: Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.

12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.

13 Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothjair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas.

14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim.

15 Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.

16 Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.

17 Josaphat filius Pharue in Issachar.

18 Semei filius Ela in Benjamin.

19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.

20 Juda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes.

21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum AEgypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus.

22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,

23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.

24 Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.

25 Habitabatque Juda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.

26 Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.

27 Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.

28 Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.

29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris.

30 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et AEgyptiorum,

31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.

32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille.

33 Et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.

34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam ejus.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes